monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 145, 16
Non enim licet a propitiatorio vultus avertere. Si ergo in his suis angelis reperit Deus pravitatem, eamque puniat, quis subditorum causas apud Altissimum iam ventilari diffidit, aut esse ventilatas? Circumferat quis oculos mentis et intueatur quot et quales adversarios ei Dominus suscitaverit, ex quo adversus Dominum in depressione Ecclesiae erexit calcaneum suum, et plane mirabitur, et si prudens est venerabitur iudicium Domini, qui non imperatores, non reges, non principes nationum, ut ipsum domaret, elegit, sed extremos hominum Britones, Nivicollinos primo, et postea illos ad contradictionem et solemne certamen animavit, qui vestigia pedum eius consueverant adorare, et haec quidem, ut non glorietur omnis caro, sed nomen Domini sit benedictum in saecula.